- UNGARI
- UNGARIScythica gens, sedes sibi legit ac nomine suô insignivit, A. C. 886. cum eôdem tempore Chrovatae et Servii, loca illa quae hodie Croatia et Servia dicuntur, occupâssent. Mox evocati inde a Leone Philosopho Imperatore, Simeonem bulgarum magnâ clade affecerunt, A. C. 889. Germaniam vastârunt immaniter, Ludovicô III. Imperatore infelicissime resistente, circa A. C. 902. sed ab illis Germaniam liberavit successor Conradus, A. C. 913. cum iisdem, quorum novem Duces capti, novennalem pacem percussit Henricus Auceps, A. C. 923. qui proelium cum illis initurus voverat, se nundinas sacrorum e Germania sublaturum. Maximô praeliô ab Ottone M. victi, A. C. 955. sub Rege Geisâ, ope Pilgrini, ad fidem convensi sunt, A. C. 966. Adalbertus quoque Episcopus Pragensis, plurimos eorum, una cum Rege Stephano, ad Christianismum perduxit, A. C. 1000. quem, Bavariam sibi vindicantem, debellavit Conradus II. Imperator A. C. 1030, Subacti postea sunt ab Henrico III. qui Ungariam, Abanô, qui pulsô Petrô Ungariae regnum arripuerat, ter victô, mox Andreâ, qui restitutum Petrum occiderat, superatô, feudum imperiifecit, parte regni Austriâ, Alberto Bavaro donatâ, A. C. 1043. Ab Isaco quoque Comneno ad pacem compulsi, A. C. 1057. regioque ab Emanuele Imperatore Orientali vastata est, A. C. 1150. Stephanus dein III. post Geisam, egregie se adversus Ladislaum Belaesil. defendit; successit frater Bela, qui fures latronesque e regno eiecit, A. C. 1162. 1173. De regno certantes Fratres duo convenerunt, ut is Rex esset, qui fortius se in Palaestina gessisset, A. C. 1200. Andreas ergo, Hierosolymitanus dictus, thronum conscendit, A. C. 1201. Cuius successor Bela, ob Tartaros, regnô profugus, A. C. 1235. in reditu Fridericum Austrium vicit et trucidavit, A. C. 1246. Eum filius Stephanus, hunc Ladislaus, qui fredus cum Rodolpho I. Imper. iniit, excepit: post quem Andreas praefuit. A. C. 1290. qui Austriâ vastatâ, oppida ad Hungariam spectantia recuperavit, A. C. 1291. Hôc defunctô, a quibusdam Vencessaus Bohemiae Rex electus est, cui alii Carolum Martellum opposuerunt, qui quidem coronam, sed non regnum obtinuit: huic tamen successit filius Carolus Robertus, A. C. 1310. qui regnum insigniter auxit, Dalmatiâ, Croatiâ, Serviâ, Russiâ, Bulgariâ, Bosniâ, etc. adiectis. Eum in regno filius Ludovicus excepit, A. C. 1343. Poloniae quoque Rex electus, A C. 1370. HicTransalpinam subegit Valachiam, Venetos vicit, Dalmatiam recepit, sed Apuliam amisit. Post eum praefuit fil. Maria, cuius imperium pertaesi Ungari, Carolum Apuliae Regem accersiverunt, quem Mariae mater Elizabetha mox dolô occidit, A. C. 1385. Sigismundus dein Mariae maritus coronatus est, a Turcis victus, a suis in carcerem coniectus: qui cum Ladislaum Neapol. ei opponerent, ipse custodiâ elapsus regnum recuperavit, A. C. 1398. ingenti rursus ad Danubium clade a Turcis fusus, A. C. 1409. Ladissaô in fante post Uladissaum a Turcis ad Varnam victum, A. C. 1443. Iohannes Huniades, malleus Turcarum, regnum administravit, A. C. 1445. Rege postea repente mortuô Matthias Iohannis filius regnum adeptus est: cui A. C. 1490. exstincto, Uladislaus Bohemus Ungaris quoque imperitavit. Huic successit Ludovicus filius decennis, A. C. 1516. quô inpraelio contra Turcas interemptô, A. C. 1527. Iohannem Transylvaniae Vaivodam alii, alii Ferdinandum Caroli V. Imperatoris tratrem in regnum vocârunt, quorum ille ab hoc ad Tocaium victus et pulsus, Solimannum vindicem habuit: A. C. 1529. tandem tamen illô mortuô, Ferdinandus cum vidua eius et fratre Georgio transegit, regnô, cuius caput Buda magnaque pars iam sub Turcis, obtentô, A. C. 1537. Georgium dein regni administratorem per sicarios occidit, A. C. 1551. ob cuius mortem ortô dissidiô Solimannus Hungaros fudit, Temesvaram occupavit, Zalnacô captô, Agriam frustra obsedit, tandem ad tempus Ungariâ cessit, A. C. 1552. Ferdinandi successor Maximilianus II. Duce Lazarô Suendiô, contra Iohannem Transylvaniae Vaivodam et mox Solimannum eius defensorem rem gessit: Sigethum amisit, pacem cum Selimo sibi utilem fecit, A. C. 1566. Successit Rodolfus II. Imperator cui Mahometes III. Agriam eripuit, A. C. 1596. quô bellô vix finitô Austriaci Praefecti, vi in Protestantes versâ, Stephanum Botskai in se concitârunt, qui victis hostibus, superioris Hungariae Dynasta vocari voluit, aureâ Uladislai coronâ a Turcis donatus, A. C. 1650. pacemque religionis obtinuit, A. C. 1606. Sub Ferdinando postmodum II. Betleemus Gabor Transylvaniae Princeps, coronam Hungariae in se transtulit, mox diademate Ferdinando redditô, A. C. 1619. Sub Leopoldo I. Imperatore Neuheuselia, castrum fortissimum, a Turcis occupata est, A. C. 1663. etc. Haud pridem Euangelicis Hungaris omni Religionis exercitiô demptô, Pastores et Rectores Scholarum in vincula coniecti, hinc inde per arces Hungariae ad foedissima ministeria dispersi, pars ad triremes damnati, ubique pessime habiti, tandem intercessione Belgarum libertatem quidem impetrârunt, sic tamen ut ad Ecclesias suas, et in patriam redeundi spem exiguam habeant, etc. Vide quoque in voce Hungaria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.